- MYRINES seu MYRRHINES
- MYRINES seu MYRRHINESGraece Μυρίνης οἶος, vinum Graecis dictum est, temperatum unguentô, vel cui superinfundebatur unguentum, ὁ μύρῳ κεκραμένος,idem cum murrhina Latinorum. Nam inter dulcia murrinam numerant prisci Comici Latidi. Plautus in Pseudolo, Act. 2. sc. 4.Quod si opus, siet, ni dulce promat indidem, ecquid habet?Ch. rogas.Murrhinam passum defrutum melinam mel cuiusinodi.Quibus versibus citatis Plin. l. 14. c. 13. subicit, quibus apparet, non inter vina modo murrhinam, sed inter dulcia quoque nominatum. Ubi contra se ipsum facit, ut qui murrâ conditum vinum interpretatur. Atqui notus est amaror myrrhae, quae4 proin deliciosis et dulcibus potionibus numquam admixta est. Quod enim mentio exstat apud Dioscoridem vini murrâ conditi, cum pipere, iride et anetho, medicamentum id potius, quam vinum est. Nec mustum sic condiebatur, sed vinum. St in aromatiten vel μυῤῥίνην snihil myrrhae addebatur, et mustum, non vonum, ita solebant condire. Unde semper dulce manebat, speciebus aromaticis ei dulcedinem servantibus; atqui haec est Murrina, qui Comicis Graecis μυῤῥίνης absolute, vel μυῤῥίνης οἶνος dictus, ἀπὸ τοῦ μύρου, ut μυῤῥὶς herba et μυῤῤίτης λίθος. Aliud erat vinum murratum seu ἐσμυρνισμένον, quod ex more Iudaeorum ducendis ad supplicium vel in loco suplicii iam consistentibus propinabatur, uti in Euangelio legimus. de quo vide Casaubon. Exercit. 16. ad Annales Baronii. n. ôo. Piura hanc in rem vero apud Salmas. ad Solin. p. 11. et supra in vocibus Murina et Murratum Vinum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.